et nunc ad vos mandatum hoc o sacerdotes
si nolueritis audire et si nolueritis ponere super cor ut
detis gloriam nomini meo ait Dominus exercituum mittam in vos
egestatem et maledicam benedictionibus vestris et maledicam
illis quoniam non posuistis super cor
ecce ego proiciam vobis brachium et dispergam super vultum
vestrum stercus sollemnitatum vestrarum et adsumet vos secum
et scietis quia misi ad vos mandatum istud ut esset pactum
meum cum Levi dicit Dominus exercituum
pactum meum fuit cum eo vitae et pacis et dedi ei timorem et
timuit me et a facie nominis mei pavebat
lex veritatis fuit in ore eius et iniquitas non est inventa
in labiis eius in pace et in aequitate ambulavit mecum et
multos avertit ab iniquitate
labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem
requirent ex ore eius quia angelus Domini exercituum est
vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in
lege irritum fecistis pactum Levi dicit Dominus exercituum
propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles
omnibus populis sicut non servastis vias meas et accepistis
faciem in lege
numquid non pater unus omnium nostrum numquid non Deus unus
creavit nos quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem
suum violans pactum patrum nostrorum
transgressus est Iuda et abominatio facta est in Israhel et
in Hierusalem quia contaminavit Iudas sanctificationem Domini
quam dilexit et habuit filiam dei alieni
disperdat Dominus virum qui fecerit hoc magistrum et
discipulum de tabernaculis Iacob et offerentem munus Domino
exercituum
et hoc rursum fecistis operiebatis lacrimis altare Domini
fletu et mugitu ita ut ultra non respiciam ad sacrificium nec
accipiam placabile quid de manu vestra
et dixistis quam ob causam quia Dominus testificatus est
inter te et uxorem pubertatis tuae quam tu despexisti et haec
particeps tua et uxor foederis tui
nonne unus fecit et residuum spiritus eius est et quid unus
quaerit nisi semen Dei custodite ergo spiritum vestrum et
uxorem adulescentiae tuae noli despicere
cum odio habueris dimitte dicit Dominus Deus Israhel
operiet autem iniquitas vestimentum eius dicit Dominus
exercituum custodite spiritum vestrum et nolite despicere
laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris et dixistis
in quo eum fecimus laborare in eo cum diceretis omnis qui facit
malum bonus est in conspectu Domini et tales ei placent aut
certe ubi est Deus iudicii